- VERBO veritatis (in)
- in VERBO veritatisiurare solebant olim Ecclesiastici viri, quibus super Sacra seu corporaliter iutare prohibitum, Synodô Meldensi: quod verbum Sacerdotum, in veter. Charta dicitur, apud Car. du Fresne. Idque manu ad pectus appositâ, uti de Electoribus Ecclesiasticis legimus in Bulla Aur. Car. IV. Imperatoris, c. 2. Principes Electores Ecclesiastici coram Euangelio B. Ioannis, in principio erat verbum: quod illic ante ipsos poni debebit, manus suas pectori cumreverentia supponant: saeculares verô Principes Electores dictum Euangelium corporaliter manibus suis tangant etc. Uti iurare non coactos Flamines Diales, sed verbo illorum, quasi fallere nescio, fidem habitam, docet Gellius, l. 10. c. 15. Alios tamen, maxime Principes viros, eâdem Sacramenti formulâ usos esse, discimus ex Matthaeo Paris. A. C. 1252. ubi Henricum III. Angliae Regem peregrinationem in Terram S. initurum se pollicitum esle cum Sacramento more Sacerdotum adhibito ait, ritumque describit pluribus. Sic Verbô veritatis dixisse rem controversam, quendam Comitem Gelrum, it. Comitem Clivensem, atque sic, velut iuramentô praestitô, liti finem impositam, docet idem Car, du Fresne ex Friderico Sandio, in Consuetudd. Feudal. Gelriae, p. 433.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.